StuTS

Bis anno in variis Germaniae urbibus symposia fiunt glottologiae studentium (StuTS). Quibus in conventibus de variis glottologiae partibus orationes in lingua Germanica vel Britannica habebuntur.

Propositum horum conventuum est, ut omnium glottologiae partium studentibus se invicem cognoscendi et inter se disputandi locus detur.